Charter Document - 03880162

Charter Document - 03880162


Charter Number: 03880162
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1260
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Johannes de Merswanc tenore presentium notum volo fieri vniuersis quod domino S abbati et conuentui sancte crucis in prediis meis videlicet in Schonstrazze et Lihtenwart et Engelschalchesprvnne redditus trium talentorum et dimidii viuus et sanus voluntarie ordinaui post dies vite mee libere et perpetue possidendos ita tamen si me de hac vita decedere contigerit intestatum Promisit etiam michi antedictus abbas ut de ipsis redditibus in die omnium fidelium animarum in piscibus et pane et vino meliori conuentui ministretur sicut aput illos seruicia fieri consueuerunt Testes Heinricus cellerarius Livpoldus frater abbatis Wolfkerus Actum anno domini MCC sexagesimo