Charter Document - 03880161

Charter Document - 03880161


Charter Number: 03880161
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1260
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Omnibus christi fidelibus presens scriptum inspecturis ego Hermanus de Wolfgersdorf salutem in auctore salutis Tenore presencium protestor notumque facio tam moderne etati quam successore posteritati quod frater Heinricus prouisor fratrum sancte crucis in vlrichschirchen agrum quemdam quinque iugera habentem situm inter eandem villam et locum qui dicitur aigenpavm ab Vlrico dicto pirchan et uxore eius pro quatuor talentis ad ius ciuile iuste et legitime comparauit taliter vt iam prefatus frater Heinricus eidem Vl inde pro iure ciuili duodecim denarios per annum deseruiat vt etiam ego eiusdem empcionis testis existam et defensor Vt igitur dicta ecclesia predictum agrum sub iure memorato pacifice semper possideat et quiete presentem paginam eidem in testimonium sigilli mei feci munimine roborari Huius autem rei testes sunt Fridericus plebanus de Vlrichschirchen Vlricus frater meus item Vlricus Marquardus et Chunradus fratres de Pilchdorf et Fridericus de Welben Vlricus Planck item Vlricus Rudolfus fratres de Pellendorf et alii quam plures Actum anno domini MCCLX