Charter Document - 03880158
Charter Number: | 03880158 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1260 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Quoniam fluxa est et labilis etas hominum dignum duximus huic pagine annotare quod abbas sancte crucis a domino Wernhardo et filio eius Hermanno de Schenenliten quoddam predium emimus in Sulze in die sancti Georii martyris et ut testamentum firmum permaneat subscriptis testibus uolumus roborari Huius rei testes sunt Otto de Ottenstein Hainricus de Redela Gerungus Holzeman Otto de Rastenvelde Gebhardus de Schalach Chunradus de Chuffarn Lupoldus de Dursindorf Hainricus de Horbach