Charter Document - 03880156

Charter Document - 03880156


Charter Number: 03880156
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1259
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne labantur cum tempore que geruntur in tempore literarum conscriptio sigillorum appensio testiumque assercio perpetue confidentie tam presentibus quam succedentibus patefaciunt argumentum Nos igitur Albero de Leizze omnibus presentem paginam perspecturis uolumus esse scitum quod quatuor laneos in Guntherstorfe quos iure vere proprietatis a nostris predecessoribus possedimus nullo inpedimento penitus obuiante ordini griseorum monachorum in sancta cruce contulimus iure hereditario perpetualiter possidendos eadem ubertate qua predicti lanei nostre iuridictioni tenebantur in quibuscumque redditibus deseruire In cuius rei testimonium sigilli nostri ceterorumque proborum uirorum munimina sunt appensa testibus etiam subnotatis qui sunt comes Otto de Hardeke dominus Heinricus de Lichtensteine Albero dapifer de Velsperk Otto de Haslawe Otto de Meisawe Albero de Chunringe Ulricus de Pilhitorfe et frater suus Marchwardus Hermanus de Wvlfgerstorf Siglochus de Wildenstorfe Hainricus de Ruchendorfe Chunradus de Smida Albertus de Nehesendorfe Hainricus de Holabrune Datum in Wienna anno incarnationis domini MCCLIX in die sancti Mathie