Charter Document - 03880155

Charter Document - 03880155


Charter Number: 03880155
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1259
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Uniuersis christi fidelibus presens scriptum inspecturis ego Wulwingus de Altenburch salutem in auctore salutis Tenore presentium profiteor et protestor notumque facio generationi presenti et successure posteritati quod predium uxoris mee in Chalthengange uidelicet unum mansum desertum cum omnibus attinentiis suis de consensu et uoluntate eiusdem uxoris mee ac liberorum meorum uendidi iuste et legitime ecclesie sancte crucis Ne autem in posterum super eodem manso quisquam prefatum monasterium inpetere ualeat aut grauare presentem litteram sigillis uidelicet soceri mei et Ottonis Thursonis feci pro munimine consignari Huius rei testes sunt Rapoto frater meus Ulricus de Gadem Perhtholdus Otto et Wichardus fratres de Arnstain Levpoldus de Snephenstain Marquardus Vmbesaiden Leupoldus Ganz et alii quam plures Actum anno domini MCCLIX