Charter Document - 03880154

Charter Document - 03880154


Charter Number: 03880154
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1259
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Omnibus christi fidelibus presens scriptum inspecturis ego Heindenricus de Paden salutem in vero salutari Tenore presencium profiteor et protestor quod cum bona mea in Chaldengang que a domino de Pertholdsdorf in feodo possidebam ipso annuente et volente abbati et conuentui sancte crucis pro quibusdam prediis in Levbansdorf et in Paden convencione congrua comutassem ab ipso abbate et fratribus precibus inpetraui vt ad dies vite mee in predicto predio Chaltengang vnum michi pratum concederent quod feni tantum habere possit quantum mensura illa habere solet quam drevtagwerch dici vulgariter consueuit Sit nichillominus vt post meum obitum idem pratum ad ecclesiam libere reuertatur In cuius rei testimonium quia sigillum proprium non habui presentem scedulam sigillo domini Thursonis de Rauhenek communiri pecii cum testibus annotatis Heinricus quondam abbas sancte crucis Heinricus antiquus cellerarius frater Rvdegerus Wvrfler Rudolfus Maz Vlricus de Rore Albero de Paden et alii quam plures