Charter Document - 03880152
Charter Number: | 03880152 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1259 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Ut acta salubria ab hominum non decidant memoria scripture testimonio debent cautius solidari ne per liuores derogantium aliqua mentis imbecillitas super ea oriatur per quam talium actuum confirmatio fiat in posterum annullata Per presentium igitur continenciam manifestum fieri uolumus vniuersis nos fr S dictus abbas sancte crucis quod dominus Heinricus de Merschwanch et filius eius dominus Johannes pro remedio domine Mahtildis vxoris domini Heinrici nec non et domine Gysle vxoris domini Johannis in elemosinam nobis quindecim talenta denariorum contulerunt tali condicione mediante vt de ipsis denariis predia comparentur de quorum redditibus in die anniuersario prefate domine Mehtildis felicis memorie videlicet in die beati Mathie nostro conuentui in piscibus et in vino sicut aput nos actenus est consuetum plenarie seruiatur Quamdiu vero dicta predia non fuerint comparata de nostris bonis videlicet de duobus mansis in Livbansdorf duo talenta soluentibus antedictum seruicium compleatur Vt autem hec ordinatio robur obtineat firmitatis presentem paginam nostro sigillo fecimus comuniri Actum anno domini MCCLIX in sancta cruce consencientibus fratribus vniuersis