Charter Document - 03880147

Charter Document - 03880147


Charter Number: 03880147
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1257
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii sancte crucis Cisterciensis ordinis Patauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum itaque sicut ex parte uestra fuit propositum coram nobis nobilis vir O dux Austrie de consensu diocesani loci et sui capituli monasterio uestro ius patronatus ecclesie in Aleht quod ad eum spectabat uobis pia liberalitate duxit conferendum nos uestris precibus inclinati quod super hoc ab eodem nobili prouide factum est ratum et gratum habentes illud auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani nonis Maii pontificatus nostri anno tertio