Charter Document - 03880146

Charter Document - 03880146


Charter Number: 03880146
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1257
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii sancte crucis Cisterciensis ordinis patauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Cum igitur sicut petitio uestra nobis exhibita continebat carissimus in christo filius noster illustris rex Boemie ius patronatus quod habebat in ecclesia in Aleht Patauiensis diocesis venerabilis fratris nostri episcopi Patauiensis ad id accedente consensu uobis et per uos monasterio uestro prout ad eundem regem spectabat pia et prouida liberalitate duxerit concedendum sicut in litteris inde confectis dicitur plenius contineri nos uestris supplicationibus inclinati quod super hoc ab eodem rege pie ac prouide factum est ratum et gratum habentes id auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani VIII kalendas Maii pontificatus nostri anno tertio