Charter Document - 03880143

Charter Document - 03880143


Charter Number: 03880143
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1257
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quia tempora suis momentis instar fluuii decurrencia res plerumque perpetua dignas memoria obliuionis corrumperent morbo si non econtra prudens sollicitudo hominum ea que aguntur quamuis sint minima scriptorum testimoniis perhennaret Notum igitur sit omnibus tenorem huius pagine cognituris quod ego frater Heinricus fratrum de sancta cruce prouisor in olrichschirchen pomerium vnum et agrum ibidem inter duas uias situm aput Vlricum Planck assentientibus in id ipsum coniuge nec non quatuor pueris illius pro dimidio tertio talento emptione iusta atque legittima comparaui Ne autem aliqua exinde in posterum oriri possit litis sev calumpnie occasio presentem scedulam sigillo domini de vlrichschirchen Hermanni roborandam statui testibus nichilominus subnotatis Testes itaque sunt dominus Vlricus de Wolfgerstorf dominus Herrmannus de Ulrichschirchen Fridericus de Velwen Vlricus de Pellendorf Vlricus Pirchan Vlricus de Neudek Chunradus officialis de Wecelndorf Ulricus Oloch Rutgerus pistor Hirzo frater Olochi et alii quam plures Actum anno domini MCCLVII