Charter Document - 03880142

Charter Document - 03880142


Charter Number: 03880142
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ottacarus dei gracia dominus regni Boemie dux Austrie et marchio Moravie vniuersis quibus hec littera fuerit presentata notum esse cupimus quod nos cenobio sancte crucis in Austria ob nostrum et nostrorum antecessorum nostrorum remedium pecaminum abbatis quoque ipsius cenobii meritum de speciali gratia et libera voluntate apud Hoflin redditus apud Haimburch triginta denarios et dimidium modiolum de nostro granario et purchwerch ad melicum contulimus jure proprietario perpetuo possidendos presente H dapifero de Creizenstain et aliis probis viris In cuius collacionis testimonium cum nostro sigillo dedimus litteras has patentes Datum Wienne anno domini MCCLVI Quintodecimo kalendas Januarii