Charter Document - 03880138
Charter Number: | 03880138 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Omnibus christi fidelibus presens scriptum inspecturis Vlricus dictus Stuchsso de Travtmansdorf salutem in domino Tenore presencium notum facio presentibus et futuris quod ego cum consensu vxoris mee et liberorum meorum predium meum in Dreschirchen et vnam vineam in phasteten dedi in concambium abbati et conuentui sancte crucis pro predio eorum sito in Trautmansdorf ante castrum videlicet una curia et duabus areis quod predium Chunradus et Leupoldus filii Trauslibi de Haimburch pro dampno quod eisdem fecerunt in pomgarten et in potenburch memoratis fratribus contulerunt Vt autem dicta conmutatio robur habeat perpetue firmitatis presens scriptum meo sigillo et sigillo domini abbatis sancte crucis pro cautela feci diligencius conmuniri Huius rei testes sunt Dietricus Stuchsso Hainricus cellerarius de sancta cruce frater Vlschalcus procurator Noui Predii dominus Chunradus plebanus de Trautmansdorf et alii quam plures de familia nostra Actum in Trautmansdorf anno domini MCCLVI