Charter Document - 03880137
Charter Number: | 03880137 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1256 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Uniuersis christi fidelibus presens scriptum inspecturis ego Reimbertus Cerarius de Svlz salutem in domino Tenore presencium notum facio presentibus et futuris quod ego de consensu et voluntate vxoris mee Margarete et filiorum meorum Reimberti et Heinrici ac filie mee Gerdrudis pro remedio anime mee et pro dampno quod feci ecclesie sancte crucis mansum vnum in pomgarten iuxta Cysteinsdorf soluentem nouem solidos iuste et libere contuli ecclesie memorate Vt autem ipsa nostra donatio siue collatio robur obtineat firmitatis presens scriptum sigillo domini Ottonis Tursonis et meo sigillo feci diligencius comuniri Huius rei testes sunt Otto Turso Chunradus Lonholz Marquardus Vmbschayden Meinhardus de Nevdorf Heinricus Loher Actum anno domini MCCLVI in quadragesima