Charter Document - 03880135

Charter Document - 03880135


Charter Number: 03880135
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1255
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Uniuersis christi fidelibus tenorem huius pagine cognituris innotescat quod ego Syfridus de Crhanechperch ad illam deterrentis apostoli sentenciam que dicit omnes stabimus ante tribunal christi recepturi prout unusquisque nostrum gessit in corpore siue bonum fuerit siue malum ad hoc inquam apostolice cominationis tonitrum evigilans seueritatem districti iudicis satisfactione saltem aliqua statui preuenire Quoniam igitur tempore generalis gwerre ac turbacionis que hanc terram dure peruaserat cenobio sancte crucis nonnulla per me accessere grauamina idcirco tam pro hiis quam pro ceterorum pecaminum meorum redemptione ex consensu dilecte coniugis mee nec non liberorum meorum prefate ecclesie tempore venerabilis abbatis Heinrici vnius talenti redditus in villa que Alreichsdorf dicitur libere atque legitime in perpetuum obtuli possidendos Neque vero quod quidem absit in posterum in hac mea donacione prorsus libera contencio sev calumpnia locum habeat hanc paginam sigilli mei appensione nec non idonea infra testium subnotacione censui roborandam Testes itaque sunt hii