Charter Document - 03880134

Charter Document - 03880134


Charter Number: 03880134
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1255
Date type: Internal, A.D., Episcopal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Otto dei gracia Patauiensis episcopus omnibus presentem paginam inspecturis in perpetuum Cum ex debito officii pastoralis omnium ecclesiarum debeamus merito intendere utilitatibus et sollicite prouidere eis tamen debemus et volumus in hac esse gratia proniores quos in sancte religionis proposito et hospitalitatis bono feruentius cernimus desudare Ea propter dilectis in christo abbati et conuentui sancte crucis ius patronatus ecclesie in aleth quod ab illustri principe Austrie Otacharo domino regni Boemie eis pro pace et quiete sui cenobii est collatum prout in litteris super hoc ipsis a dicto principe concessis plenius dicitur contineri auctoritatis nostre munimine ipsis duximus confirmandum ita tamen quod in dicta ecclesia persone ydonee presententur que nobis nostrisque archidiaconis et decanis iura debita et canonica sine diminutione studeant conseruare Actum anno domini Millesimo CCL quinto pontificatus nostri anno secundo