Charter Document - 03880131

Charter Document - 03880131


Charter Number: 03880131
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1254
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Uniuersis christi fidelibus presens scriptum inspecturis Albertus de Trasteten salutem in domino Tenore presencium profiteor et protestor quod uxor mea Margareta filia Vlrici de Vlreychschirchen predium suum in Velben iuxta Stevtz videlicet tres mansos et dimidium et unam aream et XXX denarios de una vinea cum voluntate mea pro remedio animarum nostrarum omniumque suorum progenitorum iuste libere et legitime contulit ecclesie sancte crucis In huius rei testimonium presentem feci paginam sigilli mei munimine roborari Huius rei testes sunt Siuridus Orphanus et Chadoldus frater eius Fridericus Heinricus et Ortlibus fratres de Raschenlo Paulus sororius eorum Vlricus de Vevnstorf et ceteri quam plures Actum anno domini MCCLIIII VI idus Decembris