Charter Document - 03880128
| Charter Number: | 03880128 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1254 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus christi fidelibus presens scriptum intuentibus quod ego Vlricus de Gadem cum fratre meo Chunrado de patrimonio et hereditate que ad nos pertinet coram amicis et hominibus nostris talem feci conuencionem et quandam diuisionem Dedi namque et assignaui ei de iure fori in Pochvlisen partem meam in Streytdorf tertium dimidium mansum et quartam partem mansi quem habet Ganser et agros qui vocantur oberlent et ibidem de manso Engelberti partem meam in prunssendorf de uno manso partem meam Villicacionem quoque in Strytdorf taliter eidem dedi et assignaui ut prouentus ipsius mihi cedere debeant me viuente et post obitum meum sine omni contradictione fratrum meorum suorumque heredum ad ipsum libere debeant pertinere Dedi etiam eidem homines meos Hasenpalch et filios suos Promisi quoque supra dicta bona ei coram dominis a quibus in feodo hec habemus libere resignare tali condicione et pactione quod ipse Chunradus ratum habuit et promisit ratum et gratum perpetuo se habere vendicionem et donacionem quam fecimus sancte cruci videlicet de duobus mansis in Grvb et silua que vocatur Hocheke que dedimus sancte cruci pro quindecim talentis et pro dampnis que eidem ecclesie intulimus ad XXX talenta estimata et de redditibus unius talenti in Dreschirchen quos in infirmitate mea pro dampnis et pro remedio anime mee dedi sancte cruci Promisit etiam dictus frater meus ut me et vxore mea viuente in ceteris bonis meis me non debeat inpedire quin de iusta et plena diuisione cum ipso et de ordinando testamento pro anima mea plenam habeam potestatem ita ut post obitum meum et vxoris mee ipse cum aliis fratribus meis debeat diuisionem habere de ceteris bonis meis Huius rei testes sunt Hadmarus dictus asinus Heinricus dictus Span Chunradus dictus pochvvs Herbordus de Heynreichs Otto de Rastenveld Heinricus Mavlan Herwicus Tvchelo Heinricus de Parenstorf Heinricus Swerzgerus Heinricus Gogman Chunradus de Stronas Pilgrimus de Grvnnpach Albertus de Pernschlage Rvdlo de Pochervlisen et frater suus Vlricus Otto Tvrso Heinricus de Liehtenstein quinque fratres de Arnstein Perhtoldus videlicet et Otto Wichardus Hadmarus Wolvingus Vlricus de Streytdorf Hadmarus de Ottenstein Vt autem presens scriptum sine lite omni tempore teneatur sigillo meo et sigillo fratris mei feci pro munimine roborari
