Charter Document - 03880127
| Charter Number: | 03880127 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1253 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gerdrvdis dei gratia ducissa Austrie et Styrie omnibus presentem paginam inspecturis in perpetuum Cum omnium ecclesiarum utilitatibus intendere debeamus pia progenitorum nostrorum uestigia et exempla salubria imitando in hac tamen gracia eis esse debemus et uolumus proniores quos in sancte religionis proposito et hospitalitatis bono deo scimus feruentius ac studiosius deseruire Ea propter dilectis in christo fratribus abbati et conuentui sancte crucis apud quos plura progenitorum nostrorum corpora requiescunt pro remedio anime nostre pro salute quoque progenitorum ac liberorum nostrorum parrochiam Aleht cum suis attinenciis conferimus et donamus vt in ea ius patronatus et presentationis libere et quiete possidere debeant perpetuo pleno iure prout nos et progenitores nostri idem ius presentandi ratione fundi libere et legitime hactenus noscimus possedisse Vt autem hec nostra donatio perpetuo maneat inconuulsa presentem exinde paginam conscribi et sigillo nostro fecimus roborari Huius rei testes sunt Rapoto de Valkenberch Chunradus de Hymperch Heinricus de Lihtenstein Chrafto de Slevnz Vlricus camerarius de Hittendorf Otto de Leyzz et alii quam plures Actum anno domini MCCLIII Indictione vndecima
