Charter Document - 03880124

Charter Document - 03880124


Charter Number: 03880124
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1251
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

O dei gracia dux Avstrie Styrieque et marchio Morauie iudicibus ac theloneariis suis tam presentibus quam futuris in omnibus locis circa Danubium et Enum constitutis graciam suam More Friderici ducis clare memorie bonis benefacere cupientes scire uos uolumus quod abbati et conuentui de sancta cruce concessimus duo talenta salis de ligamine quod uulgo schefpant dicitur quod dominus noster Salzburgensis archiepiscopus dictis fratribus singulis annis conferet ab omni exactione sint libera et secura Vobis igitur precipiendo mandamus ut de eodem sale in omni potestate nostra nichil exigatis sed absque exactione transire secure et libere permittatis Datum apud Wiennam anno domini MCCLI in die sancti Thome apostoli