Charter Document - 03880120
| Charter Number: | 03880120 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Confirmation |
| Date: | 1250 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus ad quos presens scriptum peruenerit quod ego Hademarus de Werde iuratus protestor quod Eberanus coram iudicibus prouincialibus videlicet domino [] pincerna de Habispah et domino H de Liehtinstein talia proposuit contra dominam de Griphinstein quod teneret quedam bona in Svnisprunnen uillam damevzil et werk et uineas Krizindorf in suum preiudicium dicebat quod eadem bona sibi essent legata antequam predictam dominam duceret dominus Bertoldus et ei in dote essent assignata quod probare uellet per testes ydoneos et fide dignos super hoc petiuit sibi et domine diem et terminum assignari Cum autem ipsis in Tulna fuisset terminus assignatus non potuit per se ipsum nec per testes aliquos hoc probare quia succubuit in hoc facto et ibidem sententiatus fuit ne ipse ulterius supradictam dominam in aliquo molestaret propter hoc ipsi presentem paginam contuli sigilli mei attestante huius rei testis sum et alii quam plures
