Charter Document - 03880118
Charter Number: | 03880118 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1249 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine Jesu Christi amen Quoniam ea que geruntur in tempore simul cum fluxu temporis elabuntur necesse est ut queque gesta digna memoria sev contractus testimonio litterarum quod nullam obliuionem patitur eternentur Hinc est igitur quod nos Berenhardus dei gracia dux Karinthie tenore presencium exponimus tam presentibus quam futuris intuentibus presens scriptum quod nos considerato precipiti fluxu carnis et condicionis humane interitum insperatum que conditio multo ad uicia est pronior quam uirtutes quibus nullum melius elemosina remedium inuenitur quod peccata sicut aqua ignem extinquit ideo pro remedio anime nostre ac progenitorum nostrorum monasterio sancte crucis in Austria cui pre aliis monasteriis speciali affectione tenemur eo quod idem a nostris progenitoribus sit fundatum ibique plures ex nostro genere requiescant sex somas olei dare uouimus omni anno pro quibus eidem monasterio annis singulis comparandis quatuor marcarum redditus sitos in uilla Svorwich penes sanctum Vitum forum nostrum libera donatione donauimus in perpetuum libere possidendos Quos redditus ab omnibus exactionibus seu infestationibus nostrorum judicum sev officialium sev etiam preconum eximimus usquequaque renuntiantes in integrum tam iuri aduocatitio quam aliis quibuslibet iuribus in eisdem sed libere omni eo iure quo nos freti sumus in ipsis predicto monasterio deseruiant bona eadem in eternum Duarum insuper marcarum redditus ipsi monasterio similiter in mansis spopondimus assignare ad quod nos testimonio presentium obligamus pro quibus sex marcis sex some olei annis singulis emi debent ex quo oleo sepulchra progenitorum nostrorum in ipsius ecclesie capitulo die noctuque uno lumine illustrentur residuum eius usui conuentus tempore quadragesime tribuendum Ipsi preterea monasterio sancte crucis eam graciam fecimus quod tam de predicta nostra elemosina quam aliis quibuslibet uictualibus sev rebus aliis que ad usus ipsius monasterii per nostrum dominium traducuntur nulla a nostris officiariis recipiantur thelonea sev tributa sed sub nostro et post nos sub heredum nostrorum et successorum nostrorum conductu et defensione secure ac pacifice transeant terram nostram Ne autem predicte donationis nostre libertas in suis iuribus ab aliquo imposterum infirmetur predictam cartam sigilli nostri munimine duximus roborandam Cuius rei testes sunt Vlricus filius noster Vlricus venerabilis prepositus de Volchenmarch Livtoldus plebanus de Chrich Berhtoldus canonicus Frisacensis scriba curie nostre Berhtoldus de Graednik Arnoldus de Havenaerburch Volchradus et Fridericus de Rehperch Swarmanus Wernherus Gvntherus Heinricus castellani de Volchenmarcht et Manco et Ortolfus castellani ibidem et Johannes iudex et Tosmanus ciues et alii quam plures feliciter amen Acta sunt hec anno gracie MCCXLVIIII indictione VII pridie ydus Januarii