Charter Document - 03880117

Charter Document - 03880117


Charter Number: 03880117
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Decree
Date: 1249
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

H dei gracia dux Austrie et Stirie et marchio de Baden iudicibus omnibus theloneariis tam circa Danubium quam ubicumque constitutis graciam suam Pium iudicantes et utile domos religiosorum et spiritualium promouere et in omnibus benefacere more antecessorum nostrorum abbati et conuentui in sancta cruce concessimus ut nauis cum sale ipsorum quod Salzpurgensis episcopus memoratis fratribus confert singulis annis ab omni exactione sit libera et quieta Vobis igitur precipiendo mandamus quatenus de eodem sale in omni potestate nostra nihil penitus exigatis sed absque omni exactione transire secure et libere permittatis Datum Wienne anno domini MCC quadragesimo nono