Charter Document - 03880115
| Charter Number: | 03880115 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Restitution |
| Date: | 1248 |
| Date type: | Internal, A.D. |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Ego Otto de Wulfeleinsdorf ecclesie Nivburgensis plebanus presenti scripto cunctis Christiane fidei professoribus tam presentis etatis quam future posteritatis esse cupio declaratum quia cum quoddam predium situm trans flumen quod dicitur Lyta ad me post obitum patris mei iure uideretur hereditario deuolutum clarescente ueritate intellexi neque me existere neque progenitores meos illius possessores ueros aliquando extitisse set per nefas et uiolentiam monachos cenobii sancte crucis tamquam ueros possessores a predecessoribus meis fuisse longo tempore destitutos Ea propter in metipso conuersus et pro illata tam diuturna memoratis fratribus uehementer conpunctus iniuria prefato predio ut inique possessioni cum omnibus pertinentiis ipsius uidelicet agris pratis pascuis et uirgultis cultis et incultis quicquid in eodem trans flumen prescriptum possidere uidebar ob remedium animarum progenitorum meorum nec non proprie salutis incrementum quadam etiam intercedente summa pecunie renuntiaui totaliter et libenter omni iuris adhibita cautione Tali tamen existente conditione ut quicumque in sepe memorato predio mansum aliquem uel aliam quamcumque portionem hactenus siue sub nomine feodi sev iure ciuili possederit sub eisdem debeat etiam deinceps possidere ita tamen quod respectum habeant ad ecclesiam Sane tali denuo conditione subnixa ut post obitum taliter possidentium nullo unquam obsistente uel sub heredis titulo contradicente predicta possessio in potestatem fratrum cenobii sancte crucis libere transeat perpetuo possidenda Sub eadem nichillominus renuntiatione seu donatione includitur dos vxoris fratris mei Vlrici ad idem predium pertinens que me post illius obitum iure debuit contingere coheredis Ne autem res clara presentibus longinquitate temporis quod quidem sepe fit debeat aliquando futurorum memorie obscurari presentem paginam exinde conscriptam sigilli mei duxi munimine roborandam Acta sunt hec anno gracie MCCXLVIII sub testibus subnotatis Levpoldus miles de Winden Otto miles de Wulflinsdorf Otto miles de Ezeinsdorf Vlricus Chavderer Chunradus Cherpho Heinricus Stravban Heinricus miles Hainricus Wagener Rvdugerus de Rvspach Otto de Zwetela Pilgrimus Johannes Perhtoldus monachi frater Vlricus Chunradus Sweuus Heinricus Opilio conuersi
