Charter Document - 03880114
Charter Number: | 03880114 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1247 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Pilgrimvs diuina miseratione dictus abbas in sancta crvce vniuersis christi fidelibus hanc paginam inspecturis salutem et deuote orationis hostiam salutarem Vt honor et emunitas ecclesie nostre illesa seruetur et malignandi facultas praue uoluntatis hominibus auferatur ea que pro futuro gerimus in tempore ne ad obliuionis occasum transeant cum tempore scriptis nos decet posterorum memorie comendare Nouerit igitur tam presens etas quam successura posteritas quod nobilis uir Albero de Leizze infirmitate graui correptus se et omnia sua contulit monasterio sancte crucis cui nos auctore deo licet inmeriti presidemus Postmodum uero idem Albero cum in eo caritas refrigesceret et deuotio cessaret redire disposuit ad seculum pristino discrimini se comittens Nos ergo irreuocabilem eius leuitatem debitis circumstantiis adtendentes qua uix XIIII septimanis apud nos steterat liberum et non professum ad suam instantiam dimisimus recedere absolutum restitutis omnibus sibi que nobis contulerat preter solum predium in Leizze quod prescriptus Albero cum omnibus attinentiis suis siluis pratis pascuis uiis et inuiis cultis et incultis per manum venerabilis episcopi Frisingensis ecclesie nostre potestatiue contradidit fratrum usibus perpetuo permansurum Ad certam ergo euidentiam talis donationis et sue absolutionis presentem paginam exinde conscriptam sigillo nostro et sigillis venerabilis abbatis de Zvetel et prepositi de Vrisach fecimus insigniri Testes sunt Chvnradus episcopus Frisiensis Bernhardus prepositus de Vrisach Otto clericus suus Eberhardus prepositus de Wertse Heinricus de Hohenberch Vlricus et Hadmarus fratres cognomento esel Vvluingus de Arnstein Hainricus Span Vlricus de Roer Liutoldus de Tobel et alii plures Actum anno gratie Millesimo ducentesimo XLVII indictione quinta