Charter Document - 03880109
Charter Number: | 03880109 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Settlement |
Date: | 1245 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus christi fidelibus tam presentibus quam futuris quod Wernherus quondam plebanus in Alhaht ab Eglolfo pie memorie aliquando abbate sancte crucis in beneficium susceperat quandam uineam possessionis monasterii eiusdem sitam in Paden pro tempore uite sue tantum ad se pertinendam Post obitum uero prefati Wernheri filia eius et gener eius Lienhardus eandem uineam hereditario iure ad se deuolui debere constanter fatebantur Verum quia de hoc memoriale scriptum nullum habebatur sic conuentum est utrobique ut prenominatus gener Lienhardus et uxor sua M eandem uineam in uita sua quiete possideant Post obitum autem utriusque scilicet Lienhardi et uxoris eius Mahthildis predicte uinee possessio remota occasione qualibet libere ad monasterium sancte crucis reuertatur Ad quod roborandum presens scedula sigillo domini Gotschalci abbatis et conuentus celle sancte Marie insignitur Acta sunt hec anno gracie MCCXLV in manu domini Pilgrimi abbatis monasterio sancte crucis presidentis feliciter