Charter Document - 03880107
Charter Number: | 03880107 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1244 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Ego Heinricus pincerna ducis Austrie et Stirie et iudex prouincialis tocius Austrie uniuersis presens scriptum inspecturis salutem Quia cum mortali uita hominum labitur simul et obliuiosa memoria unde necessarium esse arbitror ut acta que sunt posteris relinquenda scripturarum testimonio confirmentur Ad noticiam igitur tam presentium quam futurorum peruenire cupiens uniuersis presenti scripto significo quod dilecta consanquinea mea Agnes de Sewenstein uxor quondam domini Ulrici de Wulfleinstorf abbati et fratribus monasterii sancte crucis omnem terram ultra Lihta in pratis pascuis agris silua et in decimis quam a prefato V iure dotali ad dies suos possidebat que et iure ad prefatum monasterium pertinebat pro summa viginti librarum uendidit in perpetuum possidendam Considerans tamen iam dicta Agnes consanquinea mea necessitatem domus sue de prefata terra ad dies suos excepit dimidium pratum quod uulgo dicitur vronewise et pratum sub agris in wachreim cum harundineto et uirgultis et quibusdam ortis eidem prato contiguis De silua quoque necessitatem domus sue et pascua pro pecoribus immediate ad ipsam pertinentibus uiam etiam ad molendinum ipsius et lapides pro domus sue edificiis deducendos libere excepit Hec autem omnia post mortem ipsius dicto monasterio sine contradictione sana et libera permanebunt Ut autem talis contractus robur perpetue firmitatis obtineat presens scriptum sigilli mei munimine roboraui cum testibus subnotatis Ottone plebano de Wulvleinstorf Liupoldo milite de Winden Ottone milite de Wulvleinstorf Irnfrido milite filio Eberhardi de Swabedorf Ernesto et Dipoldo de Trutmanstorf et aliis quam pluribus uiris prouidis et honestis Actum in Prucke anno domini MCC quadragesimo quarto mense Maio