Charter Document - 03880106
Charter Number: | 03880106 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1243 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Episcopal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Rudegerus dei gratia Patauiensis episcopus fidelibus suis officialibus in Patauia gratiam suam et omne bonum Continentia litterarum presentium uobis constet quod nos dilectis in christo fratribus abbati et conuentui sancte crucis omnia iura que ratione mute de nauibus salem et alia quocumque censeantur nomine ad ipsos spectantia deferentibus nos deberent contingere relaxamus Auctoritate itaque litterarum presentium uobis firmiter inhibemus ne ab ipsorum nauibus quecumque uictualia deferentibus nomine mute uel mutarum aliquid exigatis permittentes eas remoto impedimento quolibet cum ad uos peruenerint libere pertransire Vt autem in ipsorum nauium transitu quelibet abesse debeat difficultas in sortem pensionis nostre quidquid de nauibus supradictis uos recepturos speraueritis uolumus computari Et ut hec nostre donationis indulgentia ecclesie dicti conuentus debeat inuiolabiliter obseruari eandem robore litterarum presentium confirmamus quas et nos ipsi ecclesie damus in testimonium et cautelam Datum apud sanctam crucem anno domini Millesimo CCXLIII VIII kalendas Maii indictione prima pontificatus nostri anno decimo