Charter Document - 03880104
Charter Number: | 03880104 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1243 - 1246 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus presentem litteram inspecturis quod ego Albero de Velsperch dapifer eo die quo pater meus felicis memorie sepeliebatur dedi fratribus de sancta cruce pro remedio anime patris mei iam dicti omnia bona que habebam sev collata fuerint aut fuissent sev non in loco qui Phafsteten nuncupatur dedi inquam predictis fratribus bona prehabita iure hereditario possidenda ita ut pro mea possibilitate fratrum iam dictorum protector esse debeam contra personam quamlibet volentem eis aliquam violenciam uel molestiam in bonis memoratis facere aut inferre Ut autem hoc factum firmitudinem habeat atque robur dedi eis presens scriptum mei sigilli munimine roboratum