Charter Document - 03880102

Charter Document - 03880102


Charter Number: 03880102
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1241
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus tam presentis quam future generationis etatibus quod ego Eglolfus abbas et Vlricus prior et conuentus domus sancte crucis de contentione quam habebat Syboto de Winden pro parte vinearum sitarum in monte pertinenti ad Supprunium et pro quadam parte silue pertinenti ad condistrictum prefate uille Winden tale fecimus medium quod prenominatus Syboto cum bona uoluntate ac liberorum consensu cessit liti cessit etiam omnimodis iuri suo quod se fatebatur actenus possedisse iure feodali tali conditione interposita quod iam dictus Syboto ligna silue contentionis usque Georii presentis anni redigat in usus suos totaliter De cetero uero fundum eiusdem silue dimidium diebus uite sue quiete possideat post decessum autem ipsius ad monasterium reuertetur Siquidem iuri suo et liti predictarum uinearum in presenti omnimodis abnegauit Acta sunt hec anno gracie MCCXLI in festo omnium sanctorum ad sanctam crucem coram testibus