Charter Document - 03880101

Charter Document - 03880101


Charter Number: 03880101
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1240
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Bela dei gracia Vngarie Dalmacie Croacie Rame Seruie Galicie Lodomerie Cumanieque rex vniuersis christi fidelibus presentem paginam inspecturis salutem in eo qui est salus omnium et vita Effectum iusta postulantibus indulgere tam uigor equitatis quam ordo exigit racionis presertim cum petencium uota et pietas adiuuat et iusticia non relinquit Hinc est quod ad uniuersorum tam presencium quam futurorum noticiam harum tenore uolumus peruenire quod cum deo propicio regni regimen ad nos fuisset deuolutum pleno iure littere fidelium nostrorum capituli Geuriensis a dilectis in christo abbate et conuentu sancte crucis de Austria nobis sunt presentate in quibus plenius continebantur quod Pot quondam palatinus terciam partem predii Sasun cum terra que est iuxta Ferteuseu in comitatu Musuniensi sita quam iure hereditario possidebat in remissionem suorum peccaminum contulit ecclesie sancte crucis de Austria duas uero partes eiusdem predii fratri suo Stephano filio Mour reliquit possidendas Mortuo autem Stephano filii sui Corrardus et Mour diuina pietate ammoniti et zelo karitatis accensi dictas duas partes predii antedicti cum omnibus pertinenciis suis omnium cognatorum suorum consciencia et consensu in nullo penitus contradicentibus ob remedium parentum suorum contulerunt ecclesie antedicte Pecierunt itaque dicti abbas et conuentus a nobis humiliter et instanter ut donacionem Pot comitis et nepotum suorum regia dignaremur auctoritate confirmare prout littere capituli antedicti continebant Nos igitur iustis peticionibus ipsorum misericorditer inclinati donaciones prefatas tamquam iuste et legitime factas duximus confirmandas Vt igitur hec a nobis facta confirmacio nullis unquam temporibus in irritum ualeat reuocari sed semper salua et inconcussa permaneat ad ampliorem rei firmitatem presentes eisdem concessimus litteras duplicis sigilli nostri munimine perhenniter roboratas Datum in castro Suprun anno dominice incarnacionis Millesimo ducentesimo quadragesimo tredecimo kalendas Junii regni autem nostri anno quinto