Charter Document - 03880099

Charter Document - 03880099


Charter Number: 03880099
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1240
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris fidelibus quod dominus abbas et fratres monasterii sancte crucis dederunt mihi Holtzmanno duodecim talenta quod cessi liti quam habui contra eos de predio in Smidbach et ideo ego Holtzman respectui et totali iuri quod in predicto predio videbar habere pro me et pro liberis meis spontanee abrenunciaui Ut autem predicti fratres ipsum predium sicut eis a progenitoribus meis liberrime collatum est quiete possideant in perpetuum hec paginula sigillo domini mei Ottonis de Ottenstein est roborata Testes Otto de Ottenstein Gerhardus Chunrat de Chvofarn Heinricus de Swinwart Vlricus de Hohenowe Fridericus Paris Heinricus Sueirer Saxo hi omnes milites et Chunradus camerarius Chunrat cellerarius