Charter Document - 03880098

Charter Document - 03880098


Charter Number: 03880098
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1240
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ne quod in tempore agitur simul cum tempore euanescat scriptis solet eternari et sigillorum testimonio roborari Innotescat ergo tam presentibus quam futuris quod nos Dietricus Stephanus Vlricus domini in Trutmansdorf pratum uicinum ciuitati brvcge trans flumen Litahe a profundo fonte sursum ad magnam stratam que ducit ad uillam Winedin de ciuitate et per ipsam stratam sicut terminis est distinctum ad lacum paruum tendens quod a progenitoribus nostris iure nobis hereditario successerat in remedium animarum nostrarum et eorundem parentum nostrorum ecclesie sancte crucis delegauimus iure perpetuo possidendum Cum enim ipsos progenitores nostros dictum pratum minus debite per multa tenuisse tempora vereremur eo quod dicto monasterio crederetur potius attinere ipsum cenobio remittendo defunctorum animabus decreuimus succurrendum nostrarum quoque qui uiuimus periculum euitandum Vt autem hec ipsa delegatio rata maneat et inconuulsa presentem paginam scribi et sigillorum nostrorum appositione statuimus roborari Acta sunt hec anno gracie MCC quadragesimo feliciter