Charter Document - 03880095

Charter Document - 03880095


Charter Number: 03880095
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1239
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus presentem cartulam inspecturis quod nepotes antiqui Potonis comitis palatini Hungarie uidelicet Maurus et Chunradus de predio quod dicitur Winden quodque progenitores eorum sollempniter delegauerant monasterio sancte crucis quatuor mansos et aream unam et duas partes nemoris et duas partes vini quod uulgo nominatur perchreht obligauerant domino Sybotoni de Winden pro XII marcis argenti Cum uero predicti nobiles M et C sepius ammoniti et timore dei conpuncti reatum suum obstupescerent scilicet quod remedium patrum suorum indebite possiderent atque coram Jeoriense conuentu sicut privilegiatum est supra nominatam uillam iam dicto monasterio iure perpetuo redonassent fratres eiusdem monasterii eidem Sybotoni debitum suum pro quo sibi pars dicte uille fuerat obligata uidelicet XII marcas puri argenti wiennensis ponderis de bona uoluntate predictorum comitum M et C ad redimendum ipsum predium continuo persoluerunt et pro seruitio illius anni V talenta et pro parte silue que ipsum iure obligationis contingebat X talenta eidem nichillominus exsoluerunt ea dumtaxat ratione quod ipse de cetero nullam prorsus in eodem predio debet habere potestatem iure predicte obligationis uel consequi utilitatem Vt autem huius redemptionis persolutio non excidat a memoria huic scripto sigilla domini Heinrici plebani de Prukke et domini Ottonis de Haselowe in quorum presentia facta est pro adtestatione ueri appenduntur Acta sunt hec anno domini MCCXXXVIIII mense Junii in Pruk per manus Heinrici notarii et Helmwici monachi Amen Testes predictus H plebanus et O de Haselowe Ebermannus monachus Vlricus et Wulfingus conuersi Heinricus et Conradus sacerdotes Wernhardus et Vitus et Lutwinus clerici dominus Eberhardus de Swabdorf dominus Geroldus Heimo et Otto de Wulflinsdorf et Heinricus Vbelman Liupoldus de Winden milites dominus Wigandus et Heinricus de Gotinsprunne et Fridericus de Mitterndorf et Syfridus milites domini Ottonis et duo Stuchsen tunc captiui Meinhart iudex et Heimo et Rokchingaer et Wichardus cives in Pruk et alii multi