Charter Document - 03880094
Charter Number: | 03880094 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Sale |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omni tam presentis quam future generationis posteritati quod dominus Vlricus de Wulvlinsdorf presente plebano de prvcge cum clericis suis presente quoque domino Gerhardo fratre uxoris sue positus in extremis eandem uxorem suam exortando atque pie monendo persuasit vt si aliquando sue necessitatis de causa predium suum trans flumen litahe in ripa vngarie situm quodque contiguum est predio nostro uidelicet ecclesie sancte crucis totum aut eius partem aliquam uendere uellet priusquam ad manus aliorum porrigeret nobis emendum offerret et si rerum copia seu uoluntas propria huic emptioni nos attraheret ipsa pro suorum consilio amicorum id admitteret si autem pro quantitate pecunie vel quocumque casu intercidente in emptione non possemus forte cum ipsa domina concordare post hec libere venderet aliis quibuscumque Vnde actum est quod urgente se indigencia de persoluendis expensis infirmitatum et exequiarum domini Vlrici mariti sui sibi innata supradicta matrona per manus delegatoris scilicet domini Ottonis de Haslowe coram testibus ydoneis hic subscriptis partem terre supranotati predii sui sursum ad terminos eiusdem predii et deorsum vsque ad paruam uiam procedentem et pro reliqua eiusdem limitis parte que tendit in aquam cambiens nobis harundinetum quod uulgo Garten nuncupatur etiam usque in aquam proprii aluei litahe porrectum habentem tantam latitudinem per totum quante latitudinis est illa pars predii quam nobis sepe memoratus Vlricus maritus eius prius ante annum sui decessus precio contulerat libere ac uoluntarie prefato monasterio sancte crvcis in manus domini Eglolfi abbatis pro XXIIII libris assignavit iure perpetuo possidendam Insuper de hereditaria possessione sua in Racgental preter illos redditus V talentorum quos maritus eius sepe dictus Volricus ad confirmandum ius nostrum super anterioris negocio conuentionis inter nos et ipsum compacto ibidem nobis designauit ipsa reditus aliorum duorum talentorum posuit in manus domini O de Haslowe vt exinde sicut iuris est et etiam facte sponsionis ratio exposcit per annos XXX et eo plus ab omni querimonia et impeticione omnium ad districtum Austrie pertinentium comparati ab ea predii nobis possessio defendatur Vt autem huius emptionis conuencio nobis rata semper maneat et inconuulsa sigillis et testimonio nobilium et honestorum uirorum ad quorum presenciam et noticiam facta est presens paginvla roboratur Testes Heinricus plebanus in Prvkke et Otto plebanus in Stadelowe Marquardus plebanus de sancto Christoforo Ditricus et Eberhardus et Chvnradus clerici dominus Dietricus de Rorawe dominus Wichardus de Arnstein dominus Otto de Haslowe dominus Wulvingus de Horsendorf frater eius Gerhardus Liupoldus item Liupoldus de Winden et Chunradus milites Heinricus Modeler Rudgerus Heinricus Vlricus laici Ebermannus Hermannus Helmwicus monachi Vlricus conuersus et alii quam plures Acta sunt hec anno ab incarnacione domini MCCXXXVIIII mense Januario in Prvkke in perpetuum Amen