Charter Document - 03880093
Charter Number: | 03880093 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1239 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Vniuersis christi fidelibus presentem paginam inspecturis capitulum Geuriensis ecclesie salutem in domino Ad noticiam singulorum uolumus peruenire quod constituti in nostra presencia Maurus et Curraldus filii Stephani uiua uoce confessi sunt coram nobis quod ipsi pro remedio anime eorum et omnium antecessorum suorum quandam villam suam nomine Sassun cum omnibus prouentibus et cum omnibus apendiciis eius sine aliqua diminucione ecclesie sancte crucis in Austria contulissent perpetuo possidendam In cuius rei testimonium nos ad peticionem dictorum fratrum concessimus presentes litteras sigillo capituli nostri roboratas Anno gracie MCCXXX nono