Charter Document - 03880086

Charter Document - 03880086


Charter Number: 03880086
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1236
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine sancte et indiuidue trinitatis Rudgerus dei gracia Patauiensis episcopus omnibus christi fidelibus tam presentis etatis quam future generationis in perpetuum Cum olim inter uirum uenerabilem Eglolfum abbatem sancte crucis et Liupoldum domini pape subdiaconum plebanum in Alecht questio moueretur super exemptione predicti monasterii quod in terminis ecclesie in Aloht dinoscitur esse situm memoratus abbas exemptionem et concambium demonstrauit videlicet unum mansum in Aloth et alium mansum in Mowerlingen et super his privilegium domini Regenmari predecessoris nostri Patauiensis episcopi pretendebat eiusdem priuilegii hic est tenor Memoratus autem plebanus de Aloth asserebat illud privilegium non sufficere tum ex eo quod exemptio illius monasterii non pertinebat ad Patauiensem episcopum cum idem monasterium in predio principum Austrie sit fundatum tum ex eo quod predictos mansos in Aloth et in Mowerlinge ipse plebanus non habuit nec suus habuit antecessor Questione igitur huiusmodi diucius agitata tandem mediantibus uiris sapientibus et discretis uidelicet domino Alberone abbate de cella sancte Marie et priore ipsius loci et domino Livprando archidiacono et plebano de noua ciuitate et Vlrico notario et plurimis aliis predicti abbas et plebanus in formam subscriptam concordie conuenerunt ut in posterum inter successores eorum pax et tranquillitas permaneret Cessit igitur plebanus in Aloth questioni et contentioni quam habuit de exemptione monasterii memorati cessit etiam iuri quod habuit uel habere uidebatur in personalibus decimis infra septa monasterii antedicti cessit etiam decimis agrorum qui sunt siti in primo circuitu quem fecit Livpaldus marchio Austrie sicut in ipsius priuilegio termini sunt distincti addita curia in Sigenvelt et eiusdem privilegii hic est tenor In hiis ergo terminis quidquid includitur dictus abbas decimas agrorum percipiet et de noualibus cultis uel colendis in ea videlicet parte que ad parochiam in Alocht pertinere noscuntur siue grangie in uillas siue uille in grangias redigantur Decime uero personales et animalium et caseorum et exequialia et alia iura parochialis ecclesie parochie in Alocht salue et integre de colonis remanebunt pecoribus propriis et armentis ante nominati monasterii sancte crucis a prestatione huiusmodi liberis et seiunctis Propter predictas itaque cessiones memoratus abbas et conuentus dedit parochie in Alocht tres mansos in Dornpach soluentes unum talentum quorum unum dedit monasterio sancte crucis Vlricus de Gadem alterum Vlricus Asinus tercium Wichardus de sancto Vito Item dedit redditus unius talenti in Droschirchen in quodam predio quod possidet Vlmannus quod dux Heinricus de Medelich contulit monasterio similiter sancte crucis et sic cessauit contentio inter ipsos Cum autem ex euentu simili emerserit quod prima exemptio supradictarum decimarum uidebatur esse cassanda ex industria sepe dictorum E abbatis et conuentus et L plebani conpromittitur et a nobis confirmatur ut si quandoque prescripti redditus duorum talentorum forsan uendicione uel comutatione siue plebanorum negligentia aut alio quolibet modo ab ecclesia in Alocht postmodum fuerint alienati premissum concambium prefato monasterio sancte crucis nichillominus maneat semper inconuulsum Et ne in posterum inter abbatem conuentum et plebanum aut successores eorum questio oriatur nos auctoritate nostra factum huiusmodi confirmamus maxime cum ad hoc accesserit consensus aduocati tam monasterii quam parochie uidelicet Friderici ducis Austrie et Stirie et domini carniole et consensus Livpoldi plebani de Alocht sicut per eorum sigilla que hic appensa uidentur lucide comprobatur Acta sunt hec anno ab incarnatione domini MCCXXXVI Indictione uero VIIII