Charter Document - 03880083

Charter Document - 03880083


Charter Number: 03880083
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1235
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui sancte crucis Cisterciensis ordinis Patauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Animarum salutem desiderio feruenti querentes uobis auctoritate presentium indulgemus ut hominum ad uestrum seruitium commorantium qui non possunt de facili suorum habere copiam sacerdotum liceat sacerdotibus de conuentu uestro quos tu fili abbas ad hoc duxeris deputandos confessiones audire penitentiam salutarem eis iniungere ac sacramenta ecclesiastica exhibere sine iuris preiudicio alieni Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Perusii II idus Februarii pontificatus nostri anno octauo