Charter Document - 03880082

Charter Document - 03880082


Charter Number: 03880082
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1235
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cistercii et vniuersis coabbatibus eius Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Quia refrigescente caritate multorum adeo iniquitas habundauit ut quorundam succensa uelut ignis impietas contra ecclesias et personas ecclesiasticas tanto ualidius inflammetur quanto rariores qui eas tueantur contra prauorum incursus inuenit obiectores nos quibus ipsarum cura et sollicitudo incumbit ibi fortius insurgere cogimur ubi persecutorum immanitas periculosius exardescit Sicut enim nobis ex parte uestra grauis est oblata querela nonnulli principes ac nobiles occasione iuris patronatus aduocatie seu custodie quam in monasteriis grangiis cellariis uel domibus uestris se habere proponunt ac interdum etiam pro sue libito uoluntatis et quidam ecclesiarum prelati a quibus deberetis non grauamen sed solamen potius expectare bladum uinum euectiones animalia et res alias pro edificatione ac munitione castrorum et villarum nec non pro tyrociniis torneamentis expeditionibus et aliis usibus eorundem a uobis exigunt et extorquent alias uos talliis et exactionibus indebitis multipliciter aggrauando preterea quidam ex ipsis et alii carnes comedere in uestris domibus ac mulieres etiam easdem domos ingredi contra instituta uestri ordinis uos uerentur propter quod et quies monastici ordinis perturbatur et graue comissis uobis monasteriis imminet detrimentum Quare nobis humiliter supplicastis ut super hiis paterna prouidere sollicitudine dignaremur Nos igitur et uestre providere quieti et molestantium malitiis obuiare uolentes auctoritate presentium districtius inhibemus ne quis a uobis premissa exigere uel extorquere aut in uestris domibus uti carnibus seu mulier aliqua eas intrare presumat contra ipsius ordinis instituta Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Perusii IIII idus Februarii pontificatus nostri anno octauo