Charter Document - 03880081

Charter Document - 03880081


Charter Number: 03880081
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1235
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cistercii et vniuersis coabbatibus suis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Quanto studiosius diuine contemplationi uacatis deuote domino famulando tanto libentius quieti uestre uolumus prouidere Cum igitur sicut porrecta nobis uestra petitio continebat nonnunquam iudices a sede apostolica delegati simplicibus claustralibus monachis ordinis Cisterciensis iniungant ut citent et etiam excommunicent aut excommunicatos denuntient proprios sui monasterii fundatores seu principes ac alios potentes et nobiles ciuitatum quoque et castrorum ac villarum communia in quorum territorio uel confinio sunt monasteria uestra sita sine quorum pace subsistere uix potestis et quod ad villas extra monasterium personaliter accedentes eosdem excommunicatos ab eis singulis diebus dominicis et festiuis pulsatis campanis et candelis accensis publice nuntient euitandos propter quod quies monastici ordinis perturbatur et frequenter incurritis odia plurimorum nos tranquillitati uestre uolentes paterna sollicitudine prouidere auctoritate presentium districtius inhibemus ne quis predictorum absque mandato sedis apostolice speciali aut legati ab eius latere destinati eisdem premissa iniungere aut ipsos ad ea compellere quoquomodo presumat eadem auctoritate nichilominus concedentes ut si secus quod non credimus presumptum fuerit ipsi eis in premissis non teneantur aliquatenus obedire Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis et concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Perusii V idus Februarii pontificatus nostri anno octauo