Charter Document - 03880079

Charter Document - 03880079


Charter Number: 03880079
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1235
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cistercii et vniuersis coabbatibus suis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Quanto studiosius diuine contemplationi uacatis deuote domino famulando tanto libentius quieti uestre uolumus prouidere Cum igitur sicut porrecta nobis uestra petitio continebat nonnunquam iudices a sede apostolica delegati alicui uestrum plerumque priori uel suppriori ordinis Cisterciensis iniungant ut excomunicent aut excomunicatos denuntient proprios sui monasterii fundatores seu ciuitatum castrorum quoque ac villarum communia in quorum territorio uel confinio sunt monasteria uestra sita sine quorum pace subsistere uix potestis et quod ad villas extra monasterium personaliter accedentes eosdem excomunicatos ab eis singulis diebus dominicis et festiuis pulsatis campanis et candelis accensis publice nuntient euitandos propter quod quies monastici ordinis perturbatur et frequenter incurritis odia plurimorum nos tranquillitati uestre uolentes paterna sollicitudine prouidere auctoritate presentium districtius inhibemus ne quis predictorum absque mandato sedis apostolice speciali aut legati ab eius latere destinati premissa uobis iniungere ac ad ea compellere uos presumat inuitos eadem auctoritate uobis nichillominus concedentes ut si secus quod non credimus presumtum fuerit uos eis in premissis non teneamini aliquatenus obedire Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre inhibitionis et concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Perusii VI idus Februarii pontificatus nostri anno octauo