Charter Document - 03880078
Charter Number: | 03880078 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Papal |
Charter Type(s): | Mandate |
Date: | 1235 |
Date type: | Internal, Papal |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati Cistercii et vniuersis coabbatibus suis Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Cum monachos et conuersos monasteriorum uestrorum ab excommunicatione quam iniciendo manus uiolentas inuicem in se ipsos frequenter incurrunt ex officio uestro absoluere ualeatis auctoritate uobis presentium indulgemus ut absoluendi eos ab excomunicatione huiusmodi prioribus uestris cum uos abesse contigerit possitis committere uices uestras Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Perusii VI idus Februarii pontificatus nostri anno octauo