Charter Document - 03880068
Charter Number: | 03880068 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1232 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit omnibus quod ego Heinricus dux Medilcensis predium in Sulze quod pie memorie pater meus H cum bona voluntate abbatis et fratrum sancte crucis diebus vite sue visus est habere cum omnem hereditatem meam si sine herede de hac vita decederem Friderico duci Austrie et Styrie delegarem prefatum predium cum omnibus appendiciis suis exemi et predictis fratribus quorum ab antiquo fuit possessio redonavi absque ullius persone contradicentis obstaculo ita tamen ut dicti fratres quamvis inviti ad tempus vite usum fructuarium eiusdem predii mihi concederent et post obitum meum libere possiderent venderent vel comutarent Et ut hec mea donatio firmior habeatur et per futura tempora melius credatur sigilli nostri impressione cum subscriptis testibus presentem paginam feci roborari Testes autem sunt hi Otto Tvrse Wichardus de Arnstoin et fratres sui Otto et Vulfingus Chunradus de Arberch Otto de Perhtolstorf Ulricus de Radovne Chunradus de Wildek Ekhardus miles et alii quam plures Acta sunt hec anno domini MCCXXXII XIII kalendas Septembris in domo sancte crucis