Charter Document - 03880067
| Charter Number: | 03880067 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1230 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar, Regnal |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Sciant presentes et futuri quod pie recordationis Heinricus de Zebinge uiam uniuerse carnis intraturus cum in extremis ageret ubi propter ineuitabilem nimiamque doloris angustiam nec amicorum plerique memorantur hospitalis sui quod in sancta cruce pater eius felicis memorie Wichardus fundauerat et ipse dum aduiueret bonum pii patris emulatus affectum tenere dilexerat moriens quoque non est oblitus Quin immo dum ab eo iam iamque debitum mortis exigeret communis omnibus necessitas innata moriendi quia fortis est ut mors dilectio tamdiu caritas inuicta que numquam excidet et omnia potest inducias dedit uiuendi dum uirtus que spargit opes et munera fundit migrantis anime sic uolente deo per elemosinam que peccatum extinquit remedium procuraret et quia fides dampna mortis non patitur morituro successuris heredibus possidenda mundaret patrocinante sententia saluatoris qua dicit quod superest date elemosinam et omnia munda sunt uobis disposuit igitur nobilis heros cuius memoria in benedictione sit hospitali prefato sub testimonio fidelium suorum Pilungi scilicet de Wicharteslage et Marquardi de Stocherowe ius montis in Chezilinesdorf quod ad eum pertinuit pleno iure sicut hactenus ipse illud quiete possederat Dicti uero milites in capitulo sancte crucis abbate nominati loci presente cum quibusdam nobilibus quorum nomina subter in fine charte loco testium recitabuntur ultimam uoluntatem domini sui morientis pro collatione prenotati montis constanter atque fideliter pridie quam sepeliretur ennarabant Preterea sequente die celebrata missa pro defunctis ut assolet antequam funus efferretur ad tumulum coram publico altari gener defuncti Karolus ad quem donatio memorate spectabat elemosine audientibus cunctis ibidem consistentibus proloquens ait se gratum habuisse si uillam simul cum monte socer eius tradidisset Facta sunt hec anno gratie MCCXXXX kalendas Decembris anno primo secundi Friderici ducis Austrie Testes autem sunt Hermannus de Chranechperc Chadoldus de Veldesperc Hademarus de Chunringe Wichardus de Zebinge Hademarus de Svnneperc Heinricus de Sevelde et alii quam plures
