Charter Document - 03880064

Charter Document - 03880064


Charter Number: 03880064
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Decree
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego A dei gratia Hungarie Dalmatie Chroatie Servie Rameque rex omnibus speculatoribus et custodibus siluarum tam presentibus quam futuris mossoniensis ac supruniensis castri pacem ac salutem in perpetuum Cum omnes progenitores nostri domum sancte crucis in Austria dilexerint semper ac fouerint ego magis illis teneor et omne quod utilitati eorum conducit et paci intendere semper exopto Hinc est quod cum sua nobis conquestione proposuissent tribulationes quibus eos filii Vlrici de Trutmannesdorf et Vlricus de Wuluelinsdorf affligunt uobis magis quam illis indignatus sum quoniam cum tales coercere deberetis non solum id non facitis sed etiam ut dicitur res eorum indebite accipientes predium byssenorum maiori ex parte ab eis tulistis fratribus quibus presidio esse debuistis Vnde uobis sub obtentu gratie nostre precipimus quatinus omnes terminos byssenorum ipsis fratribus defendatis et si quis de cetero metas eorum tam in siluis quam pascuis sine uoluntate inuadere fratrum presumat et pecora abigatis et parti eorum uiriliter assistatis Alioquin si querimoniam eorum quiescere non feceritis et meum contemptum et sepedictorum iniuriam fratrum in uos acrius uindicabor