Charter Document - 03880063

Charter Document - 03880063


Charter Number: 03880063
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Restitution
Date: 1230
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit omnibus christi fidelibus tam presentis etatis quam future generationis quod ego Ulricus de Wulfelinstorf ad ammonitionem domini E abbatis de sancta cruce timens gehenne supplicium non euadere si agros ab ecclesia indebite distractos diutius incaute possiderem tum propter liberationem animarum parentum meorum et ad cautelam salutis anime mee tum etiam pro pecunia XXXVII talentorum et equo ualente V talenta predium quod ultra aquam fluminis directane contra ecclesiam Wulflinstorf situm est monasterio sancte crucis absolute restitui quia qualitercumque ad me de progenitoribus meis eiusdem fundi possessio defluxerit tamen ad iam dictum monasterium iuste dinoscitur et proprie pertinere Ut autem talis contractus uel potius huius redditionis formula sepe dicto monasterio sancte crucis rata semper maneat et inuiolata hac paginula sigillis nobilium uirorum in quorum presentia et noticia factum est et meo sigillo testibusque roboratur Testes dominus Wichardus de Arnstain dominus Dietricus de Rorov et cognatus eius Dietricus de Steinberch dominus Ulricus Asinus de Gadem Wulfingus sagittarius Rudegerus Heinricus Item ego U de Wulflinstorf promitto quia debeo quatenus a me uel ab hereditariis successoribus meis prenotatum predium supra dicto monasterio ab omnibus inpetentibus et querimoniis per annos XXX et eo amplius prout iuris est defendatur Ad quod certificandum omnia predia mea in Wulflinstorf posui in manus domini W de Arnstain et domini D de Rorov ut uidelicet fratribus sepe dicti monasterii sancte crucis de ipsis prediis super huiusmodi deffensione respondeatur Compromittitur quoque inter me et abbatem cum suis quod per terram monasterii pateat uia ad molendinum meum et ad unam fossatam lapidum tam pro edificiis mihi propriis quacumque prouisor grangie demonstrauerit expedire Monasterii quoque hominibus pateat uia ducendi pellendi per pontem et per omnem terminum meum quacumque rationabiliter habuerint necessarium