Charter Document - 03880062
Charter Number: | 03880062 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1230 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte trinitatis et indiuidue unitatis Bela dei gracia rex primogenitus regis Hungarie omnibus presentem paginam inspecturis in uero salutari salutem Cum ea que facta sunt temporis diurnitate soleant obliuisci idcirco tam ad presentium quam ad futurorum uolumus noticiam peruenire quoniam cum perpetuitates et terra castrorum atque priuilegia terrarum a nobis reuocarentur singulis inspectis et perlectis quedam sunt confirmata quedam uero irritata Sed cum hec a nobis et a maioribus terre de uoluntate patris nostri regis Andree et fratris nostri Colomanni regis discuterentur inter cetera priuilegia abbatis in sancta cruce de Austria nobis sunt presentata que abbati eiusdem ecclesie sicut antecessores nostri nec non et pater noster rex Andreas pro salute sua et remedio anime matris nostre atque predecessorum successorumque suorum salute contulerant reddidimus et terras uidelicet que uocantur curia regis et alia terra que dicitur Leginthov cum omnibus pertinentiis suis et sales trium millium Zwanorum quas ipse abbas in festo sancti regis Stephani in Supprun a salinariis accipere debet et Cnybriones et libertinos denarios qui uulgo fumarii uocantur et pondera et omnem collectam quam monetarii ad cameram nostram colligere solent atque exactiones et omnem pensionem que succedente tempore in regno nostro emergere posset et omnes libertates sicut in priuilegiis ipsius continentur sigilli nostri munimine fecimus roborari eidem ecclesie Et ideo terras iam dictas et populum ecclesie cum omnibus prouentibus sic extra cameram nostram ab omni grauamine et exactione atque infestatione liberrimum et exemptum esse uolumus sicut nobis a deo in nouissimo die retribui cupimus Concessimus quoque ut populus predicte ecclesie nec ad incidendas indagines nec fossam faciendam extra castrum uel citra musuniense siue alias a quoquam ullo modo compellatur ire nec etiam denarios qui uocantur utpiniz alicui persoluant Pronuntiantes quoque cum auctoritate regia omnibus in regno nostro constitutis atque firmiter precipientes ut nullus iudex nec palatinus nec comes musuniensis uel curialis comes eosdem fratres uel populum iam dicte ecclesie pro predictis terris atque libertatibus eos determinare uel preter nos iudicare audeat Volumus quoque eos liberos in portibus in pontibus et in omnibus locis regni nostri siue importando sua siue exportando nostra donaria uidelicet sales pisces frumenta uinum caseos lanam pannos agnos animalia seu quelibet alia ab omnibus tributariis monetariis tricesimariis salinariis et ab omnibus exactoribus illesos permanere Notum sit igitur omnibus tam presentibus quam futuris quod et nos scientes non posse sufficere ad querendam ueram uitam auxilia religiosorum fratrum uidelicet predicti monasterii querere decreuimus eisque bona nostra tradidimus quatenus eorum precibus eternorum bonorum participes esse mereamur Dedimus ergo fratribus nostris iam memoratis ducentos husones qui uocantur Wizahal singulis annis de camera nostra persoluendos Et ut huius rei concessio salua semper et inconcussa permaneat presentem paginam concessimus sigilli nostri inpressione roborari Datum per manus Mathic Zabragiensis prepositi et nostre aule cancellarii