Charter Document - 03880059

Charter Document - 03880059


Charter Number: 03880059
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1228
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gregorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui sancte crucis in Austria Cisterciensis ordinis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus gratum impertientes assensum decimas quas in parochia de Alhait de concessione bone memorie R Patauiensis episcopi canonice proponitis uos adeptos sicut eas iuste ac pacifice possidetis et in alicuius preiudicium non redundat uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Perusii VIIII kalendas Octobris pontificatus nostri anno secundo