Charter Document - 03880057

Charter Document - 03880057


Charter Number: 03880057
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1227
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorius episcopus seruus seruorum dei dilecto filio abbati monasterii de sancta cruce salutem et apostolicam benedictionem Cum sepe contingat propter cognitionem causarum que tibi frequenter a sede apostolica committuntur in te sancte contemplationis otium impediri et monasterium tuum graue sustineat detrimentum nos quieti tue ac indempnitati eiusdem monasterii paterna sollicitudine prouidere uolentes auctoritate tibi presentium indulgemus ut saluis commissionibus ad te hactenus impetratis per litteras nostras quas de cetero ad te impetrari contigerit de causis cognoscere non tenearis inuitus nisi plenam de hac indulgentia fecerint mentionem Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani VII kalendas Februarii pontificatus nostri anno vndecimo