Charter Document - 03880056

Charter Document - 03880056


Charter Number: 03880056
Cartulary Title: Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1227
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Honorius episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui sancte crucis patauiensis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Ea propter dilecti in domino filii uestris iustis precibus inclinati ius patronatus ecclesie de Sulz inferiori a dilecto filio nobili uiro L Duce Austrie de consensu diocesani loci et sui capituli monasterio uestro pia liberalitate collatum sicut illud iuste canonice ac pacifice obtinetis et in ipsius diocesani litteris dicitur contineri uobis et per uos ipsi monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani V idus Januarii pontificatus nostri anno vndecimo