Charter Document - 03880054
Charter Number: | 03880054 |
---|---|
Cartulary Title: | Heiligenkreuz Stiftsarchiv Urkunden 1133 - 1775 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1227 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis amen Ego Liupoldus dei gratia dux Austrie et Styrie omnibus in perpetuum salutem Ne labente tempore res acta ab hominum labili demum elabatur memoria cautum est et consultum ut ea que ab hominibus geruntur scripture tamquam fideli custodie mancipentur Notum igitur facimus tam presentibus quam futuris quod Otto de Traberg predium quod habebat in Waecelinstorf cum omnibus pertinentiis suis presente filio eius Heinrico et omni iuri quod in eodem predio habuit abrenuntiante in nostra presentia et per manum nostram uendidit abbati sancte crucis et eiusdem loci fratribus pro ducentis et XLIIII marcis puri argenti Hec autem uendicio facta fuit anno domini MCCXXII tercio ydus Decembris Wienne in domo Dietrici coram testibus quorum nomina sunt hec Heinricus filius noster Hadmarus et Heinricus fratres de Chvnringen Irenfridus Vlricus Conradus fratres de Imperge Hadmarus de Sunneberg Liupoldus pincerna de Molansdorf Heinricus Spismeister et alii quam plures Eodem uero anno in manu tunc temporis subprioris sancte crucis Eglolfi quem prefatus abbas et conuentus ad hoc destinauerant omni iuri suo quod in eodem habuerunt predio abrenuntiauerunt tres filie predicti Ottonis Mahtildis scilicet cum marito suo Cholone et filiis suis Cholone et Aleidis cum marito suo Offone de Putten et Elizabeth tunc temporis uirgo existens Facta est autem renunciacio ista Traberg coram his testibus Hermano sacerdote Leonhardo sacerdote Heinrico filio Cholonis de Rase Beringero milite Vlrico dapifero et aliis multis Procedente uero tempore anno scilicet dominice incarnationis MCCXXVII XII kalendas Augusti sicut et ceteri fratres scilicet et sorores sue eidem iuri abrenuntiauit et quarta filia sua Angnes quam habuit Liutoldus de Wildonia que etiam renunciacio facta est in Wildonia coram testibus hic notatis Hadmaro de Chunringe Reimberto iuniori de Murech Friderico de Sconevelde Hadmaro de Schoneberg et aliis quam pluribus Ne autem in posterum huius contractus aliqua possit suboriri dubietas maxime cum in qualibet specie alienacionis scriptura desideretur presentem paginam ad peticionem utriusque partis sigilli nostri munimine duximus roborandam